# Paulini Nolensis Poemata 1.54-107

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.54-1.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.54

Atque ita mortalem numeris caelestibus aptam
Composuit citharam variis ex gentibus unam,
Omnigenas populos compingens corpus in unum.
Inde lacessitis fidibus de pectine Verbi
Vox Evangelicae testudinis omnia complet
Laude Dei: toto Christi chelys aurea mundo
Personat innumeris uno modulamine linguis,
Respondentque Deo paribus nova carmina nervis.
Sed referam ad mea coepta pedem; nam tempus, et hora est
Promissas offerre dapes, apponere vobis
Prandia sollicitas caste sumenda per aures.
Non veteri repetam, quae sum dicturus, ab aevo.
Ante dies paucos istic spectata profabor.
Venerat huc quidam placitum sibi solvere votum
Urbis Abellinae de finibus advena nostris
Sedibus. Hic porcum studio curante paratum,
Dilatumque diu, ut simul annis, atque sagina
Cresceret, huc illinc perduxerat; atque ubi venit
Pingue pecus voti jugulat de more voven tum.
Fama suis magni per egentum accenderat acrem
Ora famem et cuncti magnae spe partis hiantem
Tendebant ad opima senes convivia faucem.
Interea largitor inops non partibus aequis
Dividit incisas carnes, medium suis aufert
Sinciput, et tantum secti coquit intima ventris,
Solaque pauperibus caesi vitalia porci
Dividit, ac totum sibi corpus habere relinquit,
Et votum complesse putat, laetusque redire
Incipit, ausus eas jumento imponere secum
Relliquias, et in his placiti se pignora voti
Sancta referre domum male credulus, in quibus idem
Damnum animae, nodumque viae portabat avarus,
Denique mox nec mille viam permissus abire
Passibus, elucente die, simul aggere plano,
Non tenebris pavitante, nec offendente salebris
Lapsus equo, et quasi fixus humi se tollere rursus
Ad consistendum reparato robore surgens
Non potuit, coepitque pedes clamare ligatos,
Idque probare jacens, plantis quasi compede junctis.
Hic aliud mirum casu sociatur in ipso:
Nam dum illum tanta cum debilitate jacentem
Moesta propinquorum circumstat turba suorum,
Jumentum, cui sola oneri porcina manebat,
Ascensore sui vacuum, et ductore relictum
Sponte sua se se nullo flectente refrenans
Tamquam offendiculi causam cognosceret ultro
Aut aliquem prohibere viam, qua coeperat ire,
Vidisset, sic fugit iter, cursumque retorsit,
Et properante gradu recucurrit ad hospita tecta
Omnibus antevolans, quos lapsi attenta tenebat
Cura viri, quem paulatim quasi corpore fracto
Nitentem, et genibus rigidis prodire negantem,
Caecaque vincla pedum pariter, meritumque ruinae,
Et causam poenae lacrimosa voce fatentem

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
