# Paulini Nolensis Poemata 1.604-647

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.604-1.647. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.604

Nunc aliud Felicis opus, quod dextera Christi
Edidit, ut meritum cari monstraret alumni,
Commemorabo pari specimen mirabile signo,
Quod reus ipse tremens confesso prodidit ausu.
Ante tamen, quia res ita postulat, ipsius instar
Enarrabo crucis, qualem et pictura biformem
Fingere consuevit, baculo vel stante bicornem,
Vel per quinque tribus dispansam cornua virgis.
Forma crucis gemina specie componitur, et nunc
Antennae speciem navalis imagine mali,
Sive notam Graecis solitam signare trecentos
Explicat existens, cum stipite figitur uno,
Quaque cacumen habet, transverso vecte jugatur.
Nunc eadem crux dissimili compacta paratu
Eloquitur Dominum tamquam monogrammate Christum.
Nam nota, qua bis quinque notat numerante Latino
Calculus, haec Graecis chi scribitur, et mediata rho,
Cujus apex et signa tenet, quod rursus ad ipsam
Curvatum virgam, facit velut orbe peracto.
Nam rigor obstipus facit quod in Hellade iota est.
Tau idem stylus ipse brevi retro acumine ductus
Efficit, atque ita sex, quibus omni nomine nomen
Celsius exprimitur, coeunt elementa sub uno
Indice, et una tribus firmatur littera virgis.
Sex itaque una notas simul exprimit, ut tribus una
Significet virgis Dominum simul esse ter unum.
Et Deus in Christo est, quem sumpto corpore nasci
Pro nobis voluit trinae concordia mentis.
Idque sacramenti est, geminae quod in utraque virgae
Ut diducta pari fastigia fine supinant,
Infra autem distante situ parili pede constant,
Affixaeque sibi media compage cohaerent,
Et paribus spectant discreta cacumina summis.
His intermedio coeuntibus insita puncto
Virga velut sceptrum regale superbius exstat,
Significans regnare Deum super omnia Christum,
Qui cruce dispansa per quatuor extima ligni
Quatuor attingit dimensum partibus orbem,
Ut trahat ad vitam populos ex omnibus oris.
Et quia morte crucis cunctis Deus omnia Christus
Exstat in exortum vitae, finemque malorum,
Alpha crucem circumstat, et tribus utraque virgis
Littera diversam terna ratione figuram
Perficiens, quia perfectum est mens una, triplex vis.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
