# Paulini Nolensis Poemata 1.648-694

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.648-1.694. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.648

Alpha itidem mihi Christus, et qui summa supremis
Finibus excelsi pariter complexus, et imi
Victor et inferna, et pariter caelestia cepit,
Effractisque abysis caelos penetravit apertos,
Victricem referens superata morte salutem.
Utque illum patriae junxit victoria dextrae,
Corporeum statuit coelesti in sede tropaeum,
Vexillumque crucis super omnia sidera fixit.
Illa igitur species, quam fur agitatus avaris
In cassum furiis pendente refixerat unco,
Pollutaque manu sancta amandaverat aula,
Hoc opere est perfecta, modis ut consita miris
Aeternae crucis effigiem designet utramque:
Ut modo si libeat spectari cominus ipsam
Prompta fides oculis: nam reddita fulget in ipso,
Quo fuerat prius apta loco, et velamine clausi
Altaris faciem signo pietatis adornat.
Ergo eadem species formam crucis exerit illam,
Quae trutinam aequato libratam stamine signat,
Subreptoque jugum concors temone figurat,
Sive superciliis a fronte jugantia vultum
Lumina transversis imitatur cornibus arbor
Ardua, qua Dominus mundo trepidante pependit
Innocuum fundens pro peccatore cruorem.
Huic autem solido quam pondere regula duplex
Jungit, in extrema producti calce metalli
Parva corona subest variis circumdata gemmis.
Haec quoque crux Domini tamquam diademate cincta
Emicat aeterna vitalis imagine ligni.
Hanc fur ille sui toto de corpore furti
Intactam ferro, quo cetera fregerat, unam
Liquit, et ut capto tunc, discinctoque refusis
Vestibus elapsae ceciderunt fragmina praedae.
Visa rei species tunc inventoribus ipsis
Ancipiti motu confudit pectora. Gaudent
Inventis, sed fracta dolent: tum quaerere causam
Incipiunt, cautum simul, audacemque latronem
Mirantes, caecum fractis, cautumque relictis.
Tunc ille attonitis crimen, numenque fatetur:
Mente etenim totum considerat: hoc tamen unum
Numine servarat, quo crux inclusa vetabat
Quamlibet audacem segni virtute latronem.
Ipse fatebatur mentis scelus, atque crucis vim,
Contestans, quotiensque manus armasset in illam
In cruce consertam socia compage coronam
Ceu fractas totiens ictu cecidisse recusso,
Brachiaque aegra sibi nervis stupuisse solutis.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
