Latin
Lines 1.66-1.25
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.66-25
Not analysed yet
Sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis:
Et semper genitor sine vulnere nominis hujus.
Non animo doleam, non corpore, cuncta quietis
Fungantur membra officiis: nec saucius ullis
Partibus amissum quidquam desideret usus.
Pace fruar, securus agam, miracula terrae
Nulla putem: suprema mihi cum venerit hora,
Nec timeat mortem bene conscia vita, nec optet.
Purus ab occultis cum te indulgente videbor,
Omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas
Judiciuin sperare tuum: quod dum sua differt
Tempora, cunctaturque dies, procul exige saevum
Insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,
Christe apud aeternum placabilis assere Patrem,
Salvator, Deus ac Dominus, mens, gloria, Verbum,
Filius, et vero verum de lumine lumen,
Aeterno cum Patre manens, in secula regnans;
Consona quem celebrat modulato carmine plebes,
Et responsuris ferit aera vocibus: Amen.
POEMA VI.
(De S. Johanne Baptista Christi Praecursore. )
Summe Pater rerum, coelique aeterna potestas,
Cum quo nostra salus, sanctorum gloria Christe,
Spiritus et Patri pariter Natoque cohaerens,
Qui mentes linguasque regis, viresque ministras,
Promeruit quas sola fides: cui plena potestas,
Brutis ingenium, vocemque infundere mutis,
Praesta Evangelico ductum de fonte Johannem,
In nostra arenti decurrere carmina rivo.
Ille quidem tantus, quantum potuit dare mundo,
Qui nasci talem nova per miracula jussit:
Sed licitum magnis tenues impendere curas,
Nec dedignantur vilem coelestia laudem:
Pars etiam meriti, meritum celebrare piorum:
Nec nova nunc, aut nostra canam: dixere prophetae
Cuncta prius, sanctique viri sermone soluto
Promissum exortum, vitam mortemque sacrarunt:
Si mors illa fuit, meruit quae sanguine coelum.
Nos tantum modulis evolvere dicta canoris
Vovimus, et versu mentes laxare legentum:
Sic (nam magna licet parvis, antiqua novellis,
Perfecta indoctis conferre, aeterna caducis)
Inspirante Deo quidquid dixere priores,
Aptavit citharis nomen venerabile David,
Consona coelesti pangens modulamina plectro:
Nos quoque fas meminisse Dei, quamquam obsita multis
Pectora criminibus coelestem admittere sensum.