Latin
Lines 1.67-1.42
Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata 1.67-42
Not analysed yet
Non tibi crimen erit, nocituram perdere gentem,
Ultricemque malo perfundere sanguine petram:
Gaudet enim justus, si concidat impia proles:
Nam magis atque magis pius ista caede piatur,
Si perimat peccata suis dominantia membris,
Et fracta in Christo vitiorum plebe triumphet.
POEMA X
AUSONIO PAULINUS.
Quatuor supra memoratas epistolas quartum jam annum agens in Hispania Paulinus recepit,
quarum primae, tertiae quae intercidit, et quartae respondet hoc carmine.
Quarta redit duris haec jam messoribus aestas,
Et toties cano bruma gelu riguit,
Ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore,
Nulla tua vidi scripta notata manu,
Ante salutifero felix cum charta libello
Dona negata diu, multiplicata daret.
Trina etenim vario florebat epistola textu,
Sed numerosa triplex pagina carmen erat.
Dulcia multimodis quaedam subamara querelis
Anxia censurae miscuerat pietas.
Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum
Sedit, et e blandis aspera penso animo.
Ista suo referenda loco tamen, et graviore
Vindicis heroi sunt agitanda sono.
Interea levior paucis praecurrit iambus,
Discreto referens mutua verba pede.
Nunc elegi salvere jubent, dictaque salute,
Ut fecere aliis orsa gradumque, silent
Quid abdicatas in meam curam, pater,
Redire Musas praecipis?
Negant Camoenis, nec patent Apollini
Dicata Christo pectora.
Fuit ista quondam non ope, sed studio pari
Tecum mihi concordia,
Ciere surdum Delphica Phoebum specu,
Vocare Musas Numina;
Fandique munus munere indultum Dei,
Petere e nemoribus aut jugis.
Nunc alia mentem vis agit, major Deus;
Aliosque mores postulat,
Sibi reposcens ab homine munus suum,
Vivamus ut vitae Patri.
Vacare vanis otio aut negotio,
Et fabulosis litteris
Vetat, suis ut pareamus legibus,
Lucemque cernamus suam:
Quam vis sophorum callida, arsque rhetorum, et
Figmenta vatum nubilant,
Qui corda falsis atque vanis imbuunt;
Tantumque linguas instruunt,
Nihil adferentes ut salutem conferant,
Quod veritatem detegat.