# Paulini Nolensis Poemata 1.695-10

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.695-1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.695

Hic libet in miserum paucis insurgere furem.
Infelix, quae tanta tuam dementia mentem
Verterat, ut tanto reprehensus lumine veri
Non festinares omnem praevertere cursu
Indagem revolans, ut furtum sponte referres?
Tantane vis animum tenebris oppressit avarum,
Auderes illam ut gremio tibi condere partem,
Quam totiens arcente Deo violare timebas?
Dic mihi, qua pavor ille tuus fugiebat? Et unde?
Rursus ut intrepidum praeceps audacia sensum
Tam male durabat, pavidus, contemptor et idem
Ejusdem sceleris specie diversus abibas,
Perfidiaeque fidem diviso pectore miscens
Virtutem crucis, et signum inviolabile Christi
Credebas metuendo crucem contingere ferro,
Et quod noscebas metuens, portando negabas.
Sed tamen impietas tua nec tibi profuit, et nos
Stultitiam confesse tuam, divinaque signa
Fecisti magno crucis exsultare triumpho.
Ergo relinquamus captum jam incessere furem,
Cui satis ad poenam est spoliatae fraudis egestas.
Nunc ad te, veneranda Dei crux, verto loquelas,
Gratantesque tua concludam laude profatus.
O crux magna Dei pietas, crux gloria coeli,
Crux aeterna salus hominum, crux terror iniquis,
Et virtus justis, lumenque fidelibus. O crux,
Quae terris in carne Deum servire saluti,
Inque Deo coelis hominem regnare dedisti;
Per te lux patuit veri, nox impia fugit.
Tu destruxisti credentibus eruta fana
Gentibus, humanae concors tu fibula pacis
Concilians hominem medium per foedera Christi.
Facta hominis gradus es, quo possit in aethera ferri.
Esto columna piis tu semper, et anchora nobis,
Ut bene nostra domus maneat, bene classis agatur
In cruce fixa fidem, vel de cruce nacta coronam.
POEMA XX.
CARMEN XII IN S. FELICEM.
Saepe boni domini caris famulantur alumnis
Mente pia, et patrio subjecta tuentur amore
Mancipia, hisque favent cura propiore fovendis,
Quos magis indiguos opis, et virtute carentes
Affectu rimante vident. Et si quis eorum,
Moris ut humani solemnis postulat usus,
Votum aliquod celebrare velit, neque possit egenis
Id patrare opibus, studio curatur herili
Servus inops, cui dives opum, queis pauper egebat,
Contulerit dominus cumulandae impendia mensae.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
