# Paulini Nolensis Poemata 1.8-51

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.8-1.51. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.8

Concordate meis, precor, et complaudite fratres
Carminibus, castoque animos effundite luxu.
Gaudia sancta decent et carmina casta fideles:
Nam cui fas hominum, cui Christus amorque timorque,
Non gaudere hodie? et vacuum procedere voti?
Qua quis possit ope, ingenii, linguaeque, reique;
Coelicolas Christo quando adgandere ministros,
Ipsa etiam festo produnt elementa colore?
Cernite laetitiam mundi in splendore diei
Elucere sacris insignibus; omnia laetus
Candor habet, siccus teneris a nubibus imber
Ponitur, et niveo tellus velatur amictu.
Quae nive tecta, solum nive, silvae, et culmina, colles:
Cuncta senis sancti canos testantur honores;
Angelicaque docent et luce et pace potiri
Felicem placida clarum in regione piorum,
Lactea quae tacito labuntur vellera coelo.
Christe, Deus Felicis, ades; da nunc mihi verbum
Sermo Deus, da perspicuam Sapientia mentem.
Non opis humanae facundia dicere laudes
Posse tuas: tua namque tui sunt gaudia sancti.
Cedo, alii pretiosa ferant donaria meque
Oflicii sumtu superent, qui pulcra tegendis
Vela ferant foribus, seu puro splendida lino,
Sive coloratis textum fucata figuris.
Hi laeves titulos lento poliant argento,
Sanctaque praefixis obducant limina lamnis.
Ast alii pictis accendant lumina ceris,
Multiforesque cavis lychnos laquearibus aptent,
Ut vibrent tremulas funalia pendula flammas.
Martyris hi tumulum studeant perfundere nardo,
Et medicata pio referant unguenta sepulcro.
Cedo equidem et vacuo multis potioribus auro,
Queis gravis aere sinus relevatur, egente repleto,
Qui locuplete manu promptaria ditia laxant,
Et variis animam sponsantes dotibus adstant,
Mente pares, ope diversi; nec segnius illi
Fercula opima cibis, cervis aulaea ferisque
Larga quidem, sed mutua dicant: ego munere linguae,
Nudus opum famulor, de me mea debita solvens,
Meque ipsum pro me, vilis licet hostia, pendo.
Nec metuam sperni, quoniam non vilia Christo
Pauperis obsequii libamina, qui duo laetus
Aera piae censum viduae laudata recepit.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
