# Paulini Nolensis Poemata 1.93-138

Paulinus Nolensis, Paulini Nolensis Poemata, Lines 1.93-1.138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulinus-nolensis/paulini-nolensis-poemata/1.93

Ecce vides tumulum sacra Martyris ossa tegentem,
Et tacitum obtento servari marmore corpus:
Nemo oculis hominum qua corpore cernimus exstat
Membra latent positi, placida caro morte quiescit,
In spem non vacuam redivivae condita vitae.
Unde igitur tantus circumstat limina terror?
Quis tantos agit huc populos? Quaenam manus urget
Daemonas? Invitosque rapit? Frustraque rebelli
Voce reclamantes compellit adusque sepulcrum
Martyris, et sancto quasi fixos limine sistit?
Respicio hanc aliquando diem, quam moesta relicto
Orbe fuit, quam laeta polo, cum Christus amicam
Assumens animam casto Deus hausit ab ore!
Addidit ornatum coelis, nec pignore terras
Orbavit: superi Felicis mente fruuntur,
Corpore nos; animaeque potentis spiritus illic
Vivit, et hic meritum; sed totum funeris almi
Praesentare juvat, quem Nola impendit, honorem.
Namque sacerdotem sacris, annisque parentem
Perdiderat, sed eum coelis habitura patronum
Urbs devota pium: spe solabatur amorem.
Totis ergo quibus stipatur conflua turbis,
Currit in obsequium, populos effusa fideles.
Tunc dolor et pietas coeunt in pectora cunctis;
Admixta pietate fides gaudetque doletque.
Et licet accitum Christo super aethera tolli
Felicem credat, tanto tamen ipsa relinqui
Praeceptore dolet; quodque unum in funere sancto
Inter et exsequias restat solamen amoris,
Postquam depositum tumulandi in sede feretrum,
Certatim populus pietatis circumfusus
Undique densato coetu sita membra coronat,
Relligiosa pie pugna exercetur amantum:
Quisque alium premere, et proprior consistere certat
Relliquiis, corpusque manu contingere gaudet.
Nec satis est vidisse semel, juvat usque morari,
Luminaque expositis, et qua datur, oscula membris
Figere; dat meritam Christo plebs consona laudem,
Moliturque sacrum solii Felicis honorem.
Qua muris regio et tectis longinqua vacabat,
Fusus ibi laeto ridebat cespite campus,
Uberius florente loco, quasi praescia jam tunc
Semper honorandi mundo venerante sepulcri
Gaudebat sacro benedici corpore, seque
Veris amoena habitu, quo dignior esset humando
Martyre, graminibus tellus sternebat odoris.

---

Paulinus Nolensis, PAULINI NOLENSIS POEMATA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paulinus.poemata.html.
