# Fabulae 1.1-46

Paulus Diaconus, Fabulae, Lines 1.1-1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/fabulae/1.1

I. Leo aeger, vulpis et ursus.
Aegrum fama fuit quondam iacuisse leonem
paeneque supremos iam tenuisse dies.
Iste feras dum rumor adit maestissimus omnes,
regem namque suum intoleranda pati,
concurrunt flentes cunctae medicosque vocantes,
ne careant tanto principis auxilio.
Hic aderant bubali, magni quoque corporis uri,
asper adest taurus, affuerantque boves,
discolor et pardus necnon pariter platocervus,
hic sonipes pariter hoc comitatus iter.
His nec defuerant monstrantes cornua cervi,
capreolique simul, caprigenumque pecus;
dentibus hic aper est fulgentibus, asper et ursus
unguibus haud sectis, hic lepus atque lupus.
Huc veniunt linces, huc confluxere bidentes,
iungunturque canes atque simul catuli.
Vulpis sola tamen turmis non affuit istis,
nec dignata suum visere nam dominum.
Has tunc ante alios voces emittere fertur
ursus et has iterum sic iterare minas:
"O rex magne, potens, princeps invicte ferarum,
auribus haec placidis suscipe verba tuis,
Audiat atque cohors tota haec quae subdita magno,
o rex iuste, tuo noscitur imperio.
Quae tam dira fuit vulpi dementia quaeve
tantillam potuit ira subisse feram,
ut regem, quem cuncta sibi plebs subdita visit,
hunc haec sola quidem non adiisse velit?
Magna est ista quidem vulpis protervia mentis,
atque decet magnis subdier illa malis."
Haec dum dicta refert ursus, rex omnibus inquit:
"Iam moritura cito dilacerata cadat!"
Tunc plebs tota simul voces ad sidera tollit:
"Istum iudicium principis atque bonum!"
Hoc vulpi innotuit, se quae in plurima vertit,
atque diu notos praeparat ipsa dolos:
indumenta pedum multa et conscissa requirit
inponensque humeris regia castra petit.
Quam rex dum vidit, placato pectore risit,
exspectatque diu quid malefida velit.
Cumque ante ora ducum staret, sic rex prior inquit:
"Quid moritura feres, quae lanianda venis?"
Illa diu trepidans, timidoque in pectore versans
haec subiecta refert praecogitata cito:
"Rex pie, rex clemens, rex invictissime noster,
accipe nunc animo quae tibi dicta fero.

---

Paulus Diaconus, Fabulae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon/fabulae.shtml.
