# Fabulae 1.47-88

Paulus Diaconus, Fabulae, Lines 1.47-1.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/fabulae/1.47

Haec, dum namque vias terrarum lustro per omnes
indumenta scidi ob studium medici,
Qui posset regis magno succurrere morbo,
atque tuis magnam demere maestitiam.
Tandem praecipuum medicum vix inveniebam,
sed tibi, rex, vereor dicere quae docuit."
Rex quoque ait: "Si vera refers, dulcissima vulpis,
dic mihi, quid citius dixerit hic medicus."
Vulpis ad haec ursi non immemor improba dixit:
"Cautius haec famulae suscipe verba tuae.
Ursino si te possum circumdare tergo,
non mora, languor abit sanaque vita redit."
Continuo iussu domini distenditur ursus
a sociis propriis detrahiturque cutis.
Qua cum gestirent obducere pelle leonem,
aufugit penitus languidus ille dolor.
At cum post ursum vulpis sic corpore nudum
viderat, haec laetis dicta refert animis:
"Quis dedit, urse pater, capite hanc gestare tyaram,
et manicas vestris quis dedit has manibus?"
Servulus ecce tuus depromit hos tibi versus.
Fabula quid possit ista, require valens.
II. Vitellus et ciconia.
Quaerebat maerens matrem per prata vitellus.
Cruribus huic longis obvia venit avis,
dicit "Io frater, cur tristis pectore mugis,
vel cur turbatus florida rura teris?"
Cui sic respondit: "Soror, est iam tertia nunc lux,
quod lac non tetigi et famulentus eo."
Verba refert ales: "Ne cures talia, demens;
nam quia non suxi, tertius annus abit."
Ad quam indignatus fertur dixisse vitellus:
"Quo sis pasta cibo, en tua crura docent."
III. Pulix et podagra.
Temporibus priscis pulix lacerasse potentes
dicitur atque inopes dira podagra viros.
Sed pulix noctu ditis dum carperet artus,
protinus adlato lumine captus erat.
Altera dum plantis sese occultaret egeni,
stare nequibat egens, fessa erat illa satis.
Sic quoque consumpti fatis agebantur amaris,
ille timore necis, illa labore viae.
Convenere simul, referunt sua damna vicissim
et placet alterne has agitare vices.

---

Paulus Diaconus, Fabulae. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon/fabulae.shtml.
