Latin
Part 1, Incipit Liber Primus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 1.14
Not analysed yet
Mortuis interea Ibor et Aione ducibus, qui Langobardos a Scadinavia eduxerant et usque ad haec tempora rexerant, nolentes iam ultra Langobardi esse sub ducibus, regem sibi ad ceterarum instar gentium statuerunt. Regnavit igitur super cos primus Agelmund, filius Aionis, ex prosapia ducens originem Gungingorum, quae aput eos generosior habebatur. Hic, sicut a maioribus traditur, tribus et triginta annis Langobardorum tenuit regnum.