Latin
Part 1, Incipit Liber Primus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 1.2
Not analysed yet
Cuius insulae etiam Plinius Secundus in libris, quos de natura rerum conposuit ,mentionem facit. Haec igitur insula, sicut retulerunt nobis qui eam lustraverunt ,non tam in mari est posita, quam marinis fluctibus propter planitiem marginum terras ambientibus circumfusa. Intra hanc ergo constituti populi dum in tantam multitudinem pullulassent, ut iam simul habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem catervam partes dividentes, quae ex illis pars patriam relinquere novasque deberet sedes exquirere, sorte perquirunt.