Latin
2.1.26 to 2.1.32
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 2.1.26-32
Not analysed yet
Quomodo Ticinensis civitas tribus annis obsessa est, et quia Langobardi Tusciam invaserunt, et quia plures de aliis gentibus secum in Italia adduxerunt. Quomodo Alboin Ticinum ingressus est. Quomodo Alboin, postquam tribus regnaverat annis, consilio suae coniugis ab Helmechis interfectus est. Quia Helmechis regnare voluit, sed non potuit, et quomodo cum Rosemunda ad Ravennam confugiit, et quomodo inde sunt extincti. Quomodo Longinus post eorum mortem Alpsuindam cum Langobardorum thesauro imperatori direxit, et de Peredeo, quomodo in Constantinopolim leonem occidit, et quia duos patricios interemit. De regno Cleph, qui secundus regnavit, et de morte eius. Quomodo duces Langobardorum per decem annos sine rege fuerunt, per quos Italia subiugata est. EXPLICIUNT CAPITULA.