# Historia Langobardorum 2.13

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, Part 2, Incipit Liber Secundus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/2.13

Sane quia huius Felicis fecimus mentionem, libet quoque nos pauca de venerabili et sapientissimo viro Fortunato retexere, qui hunc Felicem suum adseverat socium fuisse. Denique hic de quo loquimur Fortunatus natus quidem in loco qui Duplabilis dicitur fuit; qui locus haut longe a Cenitense castro vel Tarvisiana distat civitate. Sed tamen Ravennae nutritus et doctus, in arte gramatica sive rethorica seu etiam metrica clarissimus extitit. Hic cum oculorum dolorem vehementissimum pateretur, et nihilominus Felix iste ipsius socius pari modo oculos doleret, utrique ad basilicam beatorum Pauli atque Iohannnis, quae intra eadem urbem sita est, perrexere. In qua etiam altarium in honore beati Martini confessoris constructum propinquam habet fenestram, in qua lucerna ad exibendum lumen est constituta. De cuius oleo mox sibi isti, Fortunatus scilicet et Felix, dolentia lumina tetigerunt. Ilico dolore fugato sanitatem , quam obtabant, adepti sunt. Qua de causa Fortunatus in tantum beatum Martinum veneratus est, ut, relicta patria, paulo antequam Langobardi Italiam invaderent, Turonis ad eiusdem beati viri sepulchrum properaret. Qui sibi, ut in suis ipse carminibus refert, illuc properandi per fluenta Tiliamenti et Reunam perque Osupum et Alpem Iuliam perque Aguntum castrum Dravumque et Byrrum fluvios ac Briones et Augustam civitatem, quam Virdo et Lecha fluentant, iter fuisse describit. Qui postquam Turonos iuxta votum proprium advenit, Pictavis pertransiens, illuc habitavit, et multorum ibidem sanctorum gesta partim prosa, partim metrali ratione conscripsit ; novissimeque in eadem civitate primum presbiter, deinde episcopus ordinatus est, atque in eodem loco digno tumulatus honore quiescit. Hic beati Martini vitam quattuor in libris heroico versu contexuit, et multa alia maximeque ymnos singularum festivitatum et praecipue ad singulos amicos versiculos, nulli poetarum secundus, suavi et diserto sermone conposuit. Ad cuius ego tumulum, cum illuc orationis gratia adventassem, hoc epitaphium, rogatus ab Apro, eiusdem loci abbate, scribendum contexui: Ingenio clarus, sensu celer, ore- suavis, Cuius dulce melos pagina multa canit, Fortunatus, apex vatum, venerabilis actu, Ausonia genitus, hac tumulatur humo. Cuius ab ore sacro sanctorum gesta priorum Discimus: haec monstrant carpere lucis iter. Felix, quae tantis decoraris, Gallia, gemmis, Lumine de quarum nox tibi tetra fugit. Hos modicos prompsi plebeio carmine versus, Ne tuus in populis, sancte, lateret honor. Redde vicem misero: ne iudice spernar ab aequo, Eximiis meritis posce, beate! precor. Haec paucis de tanto viro, ne eius vitam sui cives funditus ignorarent, delibavinius ; nunc ad historiae seriem revertamur.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
