Latin
Part 2, Incipit Liber Secundus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 2.24
Not analysed yet
Italia quoque, quae has provincias continet, ab Italo Siculorum duce, qui eam antiquitus invasit, nomen accepit. Sive ob hoc Italia dicitur, quia magni in ea boves, hoc est itali, habentur. Ab eo namque quod est italus per diminutionem, licet una littera addita altera inmutata vitulus, appellatur. Italia etiam Ausonia dicitur ab Ausono, Ulixis filio. Primitus tamen Beneventana regio hoc nomine appellata est; postea vero tota sic coepit Italia vocitari. Dicitur quoque etiam Latium Italia, pro eo quod Saturnus Iovem, suum filium, fugiens, intra eam invenisset latebram. –Igitur postquam de Italiae provinciis vel ipsius nomine, intra quam res gestas y describimus ,sufficienter est dictum, nunc ad historiae ordinem redeamus.