Latin
Part 2, Incipit Liber Secundus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 2.6
Not analysed yet
Alboin vero ad Italiam cum Langobardis profecturus ab amicis suis vetulis Saxonibus auxilium petiit, quatenus spatiosam Italiam cum pluribus possessurus intraret . Ad quem Saxones plus quam viginti milia virorum cum uxoribus simul et parvulis, ut cum eo ad Italiam pergerent, iuxta eius voluntatem venerunt. Hoc audientes Chlotarius et Sigisbertus reges Francorum, Suavos aliasque gentes in locis de quibus idem Saxones exierant posuerunt.