Latin · ~9 min
Book 3, lines 3.1.13-3.1.16
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.1.13-16
Not analysed yet
13. Ad hunc Hilpericus Francorum rex suos legatos dirigens, multa ab ea ornamenta, aureas etiam singularum librarum suscepit, habentes ab una parte effigiem imperatoris et scriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI, ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem continentes scriptum: GLORIA. ROMANORUM. Huius in diebus beatus Gregorius diaconus, qui post papa extitit, cum esset apocrisarius, apud eandem regiam urbem, Morales libros composuit Euthiciumque eiusdem urbis episcopum de resurrectione errantem in conspectu eiusdem Augusti superavit. Hac etiam tempestate Faroald, primus Spolitanorum dux, cum Langobardorum exercitu Classem invadens, opulentam urbem spoliatam cunctis divitiis nudam reliquit.
14. Mortuo vero apud Aquileiam patriarcha Probino, qui ecclesiam unum rexerat annum, eidem ecclesiae sacerdos Helias praeficitur.
15. Tiberius igitur Constantinus postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophiae Augustae Mauricium, genere Cappadocem, virum strenuum, ad imperium elegit, ornatamque suam filiam regalibus ornamentis, ei eam tradidit, dicens: "Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum. Utere eo felix, memor semper, ut aequitate et iustitia delecteris". Haec postquam dixit, de hac luce ad aeternam patriam migravit, magnum luctum populis de sua morte relinquens. Fuit enim summae bonitatis, in elemosinis promptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona voluntate complectens; omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius indutus purpura, redimitus diademate, ad circum processit, adclamatisque sibi laudibus, largita populo munera, primus ex Grecorum genere in imperio confirmatus est.
16. At vero Langobardi cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi consilio Authari, Clephonis filium supra memorati principis, regem sibi statuerunt. Quem etiam ob dignitatem Flavium appellarunt. Quo praenomine omnes qui postea fuerunt Langobardorum reges feliciter usi sunt. Huius in diebus ob restaurationem regni duces qui tunc erant omnem substantiarum suarum medietatem regalibus usibus tribuunt, ut esse possit, unde rex ipse sive qui ei adhaererent eiusque obsequiis per diversa officia dediti alerentur. Populi tamen adgravati per Langobardos hospites partiuntur. Erat sane hoc mirabile in regno Langobardorum: nulla erat violentia, nullae struebantur insidiae; nemo aliquem iniuste angariabat, nemo spoliabat; non erant furta, non latrocinia; unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat.