# Historia Langobardorum 3.1.20-35

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 3.1.20 to 3.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.1.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.1.20

De sacerdotio Pelagii papae et errore Heliae patriarchae. De bello Childeperti contra Hispanos(;) et morte Ingundis. De Francorum exercitu qui in Italiam venit(;) et sine effectu regressus est. De aquae diluvio et miraculo quod factum est in basilica sancti Zenonis. De pontificatu beati Gregorii, et de clade quae tunc Romae facta est. Quomodo beatus Gregorius Anglos convertit. De morte Heliae patriarchae et sacerdotio Severi et eius errore. Quod rex Authari exercitum ad Histriam misit, et de Francione. Quomodo rex Authari sororem Childeperti in matrimonium petiit. Quomodo Franci in Italiam introierunt et a Langobardis devicti sunt. Quomodo rex Authari in Baioariam, ut suam sponsam videret, perrexit (;) et quomodo eam accepit uxorem. Quomodo iterum Francorum exercitus in Italiam venit(;) et quia eos morbus desinteriae invasit, et de eorum in patriam reversione. Quomodo rex Authari Beneventum perrexit. De Zottone primo Beneventanorum duce. Quomodo Authari rex legatos ad Gunthramnum misit, et de eius mirabili visione. De morte Authari regis, et de regno Agilulfi. EXPLICIUNT CAPITULA.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
