Latin · ~11 min
Book 3, lines 3.1.58-3.1.60
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.1.58-60
Not analysed yet
32. Circa haec tempora putatur esse factum, quod de Authari rege refertur. Fama est enim, tunc eundem regem per Spoletium Beneventum pervenisse eandemque regionem cepisse et usque etiam Regium, extremam Italiae civitatem vicinam Siciliae, perambulasse; et quia ibidem intra maris undas columna quaedam esse posita dicitur, usque ad eam equo sedens accessisse eamque de hastae suae cuspide tetigisse, dicens: "Usque hic erunt Langobardorum fines". Quae columna usque hodie dicitur persistere et columna Authari appellari.
33. Fuit autem primus Langobardorum dux in Benevento nomine Zotto, qui in ea principatus est per curricula viginti annorum.
34. Interea Authari rex legationem verbis pacificis ad Gunthramnum regem Francorum, patruum scilicet Childeberti regis, direxit. A quo legati idem iocunde suscepti, sed ad Childebertum, qui ei nepus ex fratre erat, directi sunt, ut per eius nutum pax cum gente Langobardorum firmaretur. Erat autem Gunthramnus iste, de quo diximus, rex pacificus et omni bonitate conspicuus. Cuius unum factum satis admirabile libet nos huic nostrae historiae breviter inserere, praesertim cum hoc Francorum historia noverimus minime contineri. Is, cum venatum quodam tempore in silvam isset, et, ut adsolet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo tamen suo remansisset, gravissimo somno depressus, caput in genibus eiusdem fidelis sui reclinans, obdormivit. De cuius ore parvum animal in modum reptilis egressum, tenuem rivulum, qui propter discurrebat, ut transire possit, satagere coepit. Tunc isdem in cuius gremio quiescebat spatam suam vagina exemptam super eundem rivulum posuit; super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeavit. Quod cum non longe exinde in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum super eandem spatam praefatum rivulum transmeasset, rursum in os Gunthramni, de quo exierat, introivit. Gunthramnus post haec de somno expergefactus, mirificam se visionem vidisse narravit. Retulit enim, paruisse sibi in somnis quod fluvium quendam per pontem ferreum transisset et sub montem quendam introisset, ubi multum auri pondus aspexisset. Is vero in cuius gremio caput tenuerat cum dormisset, quid de eo viderat ei per ordinem retulit. Quid plura? Effossus est locus ille, et inestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De quo auro ipse rex postmodum cyborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis fecit, multisque illud preciosissimis gemmis decoratum ad sepulchrum Domini Hierosolimam transmittere voluit. Sed cum minime potuisset, idem supra corpus beati Marcelli martyris, quod in civitate Caballonno sepultum est, ubi sedes regni illius erat, poni fecit; et est ibi usque in praesentem diem. Nec est usquam ullum opus ex auro effectum, quod ei valeat conparari. Sed nos, his breviter quae relatu digna erant contactis, ad historiam revertamur.