# Historia Langobardorum 3.4

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, Part 3, Incipit Historiae Langobardorum Liber Tertius.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.4

Quibus discendentibus, Eunius, qui et Mummulus, accersitus a rege, patriciatus honorem emeruit. Inruentibus autem iterum Langobardis in Gallias et usque Mustiascalmes accedentibus, qui locus Ebredunensi adiacet civitati, Mummulus exercitum movit et cum Burgundionibus illuc proficiscitur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concisis per devia silvarum, inruit super eos multosque ex eis interfecit; nonnullos vero cepit et regi suo Gunthramno direxit. Langobardi quoque, his patratis, ad Italiam sunt regressi.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
