Latin
Part 3, Incipit Historiae Langobardorum Liber Tertius.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.5
Not analysed yet
Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam venerant, in Gallias prorumpunt et intra terretorium Regensem, id est aput Stablonem villam, castra constituunt, discurrentes per villas urbium vicinarum, diripientes praedas, captivos abducentes vel etiam cuncta vastantes. Quod cum Mummulus conperisset, super eos cum exercitu inruit multosque ex eis interfecit; donec nox finem faceret, caedere non cessavit . Ignaros enim reppererat homines et nihil de his quae accesserant autumantes. Mane autem facto, statuunt Saxones exercitum, praeparantes se fortiter ad bellum; sed intercurrentibus nuntiis, pacem fecerunt, datisque muneribus Mummulo, relietis captivis et universa praeda, ad Italiam revertuntur.