# Historia Langobardorum 3.6.1-14

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 3.6.1 to 3.6.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.1

Igitur regressi Saxones in Italiam, adsumptis secum uxoribus atque parvulis suis vel omni supellectili, rursum ad Gallias deliberant redire, scilicet ut a Sigisperto rege suscepti, eius possint adiutorio ad patriam remeare. Certum est autem, hos Saxones ideo ad Italiam cum uxoribus et parvulis advenisse, ut in ea habitare deberent; sed quantum datur intellegi, noluerunt Langobardorum imperiis subiacere. Sed neque eis a Langobardis permissum est in proprio iure subsistere, ideoque aestimantur ad suam patriam repedasse. Hi Gallias ingressuri, duos ex se cuneos faciunt; et unus quidem cuneus per Niceam urbem, alter vero per Ebredunum ingressus est, illa revertens via, quam anno superiore tenuerat. Hi, quia tempus messium erat, colligentes ac triturantes frumenta, comedebant ac suis animantibus ad esum praebebant. Depraedabantur pecora, sed nec ab incendiis abstinebant. Qui cum ad Rodanum amnem pervenissent , ut, transmeato eo, regno se Sigisperti conferrent, occurrit eis Mummulus cum valida multitudine. Tunc illi valde viso eo timentes, datis pro redemptione sua multis auri numismatibus, Rodanum transire permissi sunt. Qui dum ad Sigispertum regem pergunt, multos in itinere negotiatione sua deceperunt, venundantes regulas aeris, quae ita, nescio quomodo, erant coloratae, ut auri probati atque examinati speciem simularent . Unde nonnulli hoc dolo seducti, dantes aurum et aes accipientes, pauperes sunt effecti. Pervenientes tamen ad regem Sigispertum, ad locum unde prius egressi fuerant redire permissi sunt. 7, Qui dum ad suam patriam venissent, invenerunt, eam ad Suavis et aliis gentibus , sicut supra commemoravimus, retineri. Contra quos insurgentes, conati sunt cos extrudere ac delere. At illi optulerunt eis tertiam partem regionis, dicentes: 'Simul possumus vivere et sine conlisione communiter habitare'. Cumque illi nullo modo adquiescerent, dehinc optulerunt eis medietatem; post haec duas partes, sibi tantum tertiam reservantes.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
