Latin
3.6.109 to 3.6.125
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.6.109-125
Not analysed yet
Post haec Authari rex cum Smaracdo patricio, qui tunc Ravennae praeerat, usque in annum tertium pacem fecit. 19. Huius sane Droctulft, de quo praemisimus, amminiculo saepe Ravennatium milites adversum Langobardos dimicarunt, extructaque classe, Langobardos, qui Classe urbem tenebant, hoc adiuvante pepulerunt. Cui, cum vitae explesset terminum, honorabile sepulchrum ante limina beati Vitalis martyris tribuentes, tali eius laudes epitaphio extullerunt: 'Clauditur hoc tumulo, tantum sed corpore, Drocton; Nam meritis toto vivit in orbe suis. Cum Bardis fuit ipse quidem, nam gente Suavus; Omnibus et populis inde suavis erat. Terribilis visu facies, sed mente benignus, Longaque robusto pectore barba fuit. Hic et amans semper Romana ac publica signa, Vastator genti adfuit ipse suae. Contempsit caros, dum nos amat ille, parentes, Hanc patriam reputans esse Ravenna suam. Huius prima fuit Brexilli gloria capti; Quo residens cunctis hostibus horror erat. Quo Romana potens valuit post signa iubare Vexillum primum Christus habere dedit.' Inde etiara, retinet dum Classem fraude Faroaldus, Vindicet ut Classem, classibus arma parat. Puppibus exiguis decertans amne Badrino, Bardorum innumeras vicit et ipse manus. Rursus et in terris Avarem superavit eois, Conquirens dominis maxima palma suis. Martyris auxilio Vitalis fultus, ad istos Pervenit victor saepe triumphos ovans; Cuius et in templis petiit sua membra iacere, Haec loca post mortem bustis habere iubat. Ipse sacerdotem moriens petit ista Iohannem, His rediit terris cuius amore pio'. 20. Denique post Benedictum papam Pelagius Romanae ecclesiae pontifex absque iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent ,nec posset quisquam a Roma progredi. Hic Pelagius Heliae Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula Calchidonensis synodi suspicere, epistulam satis utilem misit. Quam beatus Gregorius, cum esset adhuc diaconus, conscripsit. 21. Interea Childepertus rex Francorum bellum adversum Hispanos gerens, eosdem acie superavit.