# Historia Langobardorum 3.6.15-28

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 3.6.15 to 3.6.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.15

Nolentibus autem illis, optulerunt cum terra etiam omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec hoc Saxones adquiescentes, certamen expetunt atque inter se ante certamen, qualiter uxores Suavorum dividerent, statuunt. Sed non eis ut putabant evenit. Nam commisso proelio, viginti milia ex eis interempta sunt, Suavorum vero quadringenti octuaginta ceciderunt, reliqui vero victoriam capiunt. Sex milia quoque Saxonum, qui bello superfuerant, devoverunt, se neque barbam neque capillos incisuros, nisi se de Suavis hostibus ulciscerentur. Qui iterum pugnam adgredientes , vehementer adtriti sunt, et sic a bello quieverunt. 8. Post haec tres Langobardorum duces, id est Amo, Zaban ac Rodanus, Gallias inruperunt. Et Amo quidem Ebredunensem carpens viam, usque Machoavilla, quam Mummulus munere regis meruerat, accessit ibique tentoria fixit; Zaban vero per Deinsem descendens urbem, usque Valentiam venit; Rodanus autem Gratianopolin civitatem adgressus est. Et Amo quidem Arelatensem debellavit provinciam cum urbibus qui circumsitae sunt; et usque ad ipsum Lapideum campum, qui adiacet urbi Massiliensi , accedens, universa quae repperire poterat depopulatus est; Aquinsibus autem obsidionem parans, viginti duabus libris argenti acceptis, ab eodem loco discessit. Rodanus quoque et Zaban pari modo incendiis et rapinis loca ad quae accesserant demoliti sunt. Quae cum Mummulo patricio perlata fuissent, cum valida manu veniens, primum cum Rodano, qui Gratianopolin debellabat, conflixit et multos de eius exercitu peremit ipsumque Rodanum lancea vulneratum ad montium excelsa fugere conpulit . Qui exinde cum quingentis viris, qui ei remanserant, per devia silvarum prorumpens , ad Zaban, qui tunc urbem Valentiam obsidebat, pervenit, eique omnia quae acta fuerant nuntiavit. Qui pariter dum ad Ebredunensem urbem omnia depraedantes venissent, ibi eis Mummulus cum innumero exercitu occurrit; commissoque proelio, eosdem vicit. Tunc Zaban et Rodanus Italiam repetentes, Secusium devenere; quam urbem Sisinnius tunc magister militum a parte retinebat imperatoris.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
