Latin
3.6.46 to 3.6.62
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 3.6.46-62
Not analysed yet
Agebat autem ille: 'Confido in Domino, quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes elimosinam accipiant aut captivi redimantur . Hoc est enim magnum thesaurum, dicente Domino: "Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea corrumpit, et ubi fures non effodiunt nec furantur". Ergo de his quae Dominus tribuit congregemus thesauros in caelo, et Dominus nobis augere dignabitur in seculo'. Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset, amentiam, quam incurrerat, tandem cum vita finivit. Bella sane, quae per Narsetem patricium Gothis vel Francis inlata superius per anticipationem diximus, huius temporibus gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, vastantibus omnia per circuitum Langobardis, famis penuria laboraret, multa milia frumenti navibus ab Aegypto dirigens, eam suae studio misericordiae relevavit. 12. Mortuo igitur Iustino, Tiberius Constantinus, Romanorum regum quinquagesimus ,sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Iustino adhuc caesar palatium regeret et multas cottidie elimosinas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministravit. Nam deambulans per palatium vidit in pavimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux dominica sculpta, et ait: 'Crucem Domini frontem nostram et pectora munire debemus, et ecce eam sub pedibus conculcamus'. Et dicto citius iussit eandem tabulam auferri. Defossamque tabulam atque erectam, inveniunt subter et aliam hoc signum habentem. Qui et ipsam iussit auferri. Qua amota, repperiunt et tertiam. Iussumque eius cum et haec fuisset ablata, inveniunt magnum thesaurum habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc habundantius quam consueverat largitur. Narsis quoque patricius Italiae cum in quadam civitate intra Italiam domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem advenit; ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa milia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni haec per iuramentum ab eo exigens commendavit.