# Historia Langobardorum 3.6.93-108

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 3.6.93 to 3.6.108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/3.6.93

At vero Langobardi cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi consilio Authari, Clephonis filium supra memorati principis, regem sibi statuerunt. Quem etiam ob dignitatem Flavium appellarunt. Quo praenomine omnes qui postea fuerunt Langobardorum reges feliciter usi sunt. Huius in diebus ob restaurationem regni duces qui tunc erant omnem substantiarum suarum medietatem regalibus usibus tribuunt, ut esse possit, unde rex ipse sive qui ei adhaererent eiusque obsequiis per diversa officia dediti alerentur. Populi tamen adgravati per Langobardos hospites partiunturs. Erat sane hoc mirabile in regno Langobardorum: nulla.erat violentia, nullae struebantur insidiae; nemo aliquem iniuste angariabat, nemo spoliabat; non erant furta, non latrocinia; unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat. 17. Hoc tempore Mauricius imperator Childeperto regi Francorum quinquaginta milia solidos per legatos suos direxit, ut cum exercitu super Langobardos inrueret eosque de Italia exterminaret. Qui cum innumera Francorum multitudine in Italiam subito introivit. Langobardi vero in civitatibus se communientes, intercurrentibus legatis oblatisquc muneribus, pacem cum Childeperto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeassef, cognito imperator Mauricius, quia cum Langobardis foedus inierit, solidos, quos ei ob Langobardorum detrimento dederat, repetere coepit. Sed ille suarum virium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere voluit. 18. His ita gestis, Authari rex Brexillum civitatem super Padi marginem positam expugnare adgressus est. In qua Droctulft dux a Langobardis confugerat, seque partibus imperatoris tradens, sociatus militibus, Langobardorum exercitui fortiter resistebat . Iste ex Suavorum, hoc est Alamannorum, gente oriundus, inter Langobardos creverat, et quia erat forma idoneus, ducatus honorem meruerat; sed cum occasione ulciscendae suae captivitatis repperit, contra Langobardorum ilico arma surrexit. Adversus quem Langobardi gravia bella gesserunt, tandemque eum cum militibus quos iuvabat exuperantes, Ravennam cedere conpulerunt. Brexillus capta est, muri quoque eius solum ad usque destructi sunt.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
