Latin · ~7 min
4.1.1 to 4.1.4
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.1.1-4
Not analysed yet
1. Confirmata igitur Agilulf, qui et Ago dictus est, regia dignitate, causa eorum qui ex castellis Tridentinis captivi a Francis ducti fuerant, Agnellum episcopum Tridentinum in Franciam misit. Qui exinde rediens, secum aliquantos captivos, quos Brunihilde regina Francorum ex proprio pretio redimerat, revocavit. Evin quoque dux Tridentorum ad optinendam pacem ad Gallias perrexit; qua impetrata, regressus est. 2. Hoc anno fuit siccitas nimium gravis a mense ianuario usque ad mensem septembrium; et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum multitudo in territorium Tridentinum, quae maiores erant quam ceterae locustae; et mirum dictu, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue contigerunt. Sequenti quoque anno pari nihilominus modo adventarunt. 3. His diebus Agilulf rex occidit Mimulfum ducem de insula Sancti Iuliani, eo quod se superiori tempore Francorum ducibus tradidisset. Gaidulfus vero Bergamensis dux in civitate sua Bergamo rebellans, contra regem se communivit; sed datis obsidibus pacem cum rege fecit. Rursum se Gaidulfus in insula Comacina seclausit. Agilulf vero rex in eandem Comacinam insulam ingressus, homines Gaidulfi exinde expulit et thesaurum, quem ibidem a Romanis positum invenerat, Ticinum transtulit. Gaidulfus vero iterato Bergamum confugiens, ibique ab Agilulfo rege obtemptus, rursus in gratiam receptus est. Rebellavit quoque dux Ulfari contra regem Agonem aput Tarvisium et obsessus captusque est ab eo. 4. Hoc anno fuit pestis inguinaria iterum aput Ravennam, Gradus et [in] Histria nimium gravis, sicut et prius ante triginta annos extiterat. Hoc etiam tempore Agilulfus rex cum Avaris pacem fecit. Childepertus quoque bellum gessit cum consobrino suo, Hilperici filio; in quo proelio usque ad triginta milia hominum caesa sunt. Fuit autem tunc hiems frigida nimis, qualem vix aliquis prius recolebat fuisse. In regione quoque Brionum sanguis de nubibus fluxit; et inter Reni fluvii aquas rivulus cruoris emanavit.