Latin
4.23 to 4.26
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.23-26
Not analysed yet
Usque ad haec tempora Patavium civitas, fortissime militibus repugnantibus ,Langobardis rebellavit. Sed tandem, iniecto igni, tota flammis vorantibus concremata est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est. Milites tamen qui in ea fuerunt Ravennam remeare permissi sunt. Hac tempestate legati Agilulfi regressi a cacano, pacem perpetuam factam cum Avaribus nuntiarunt. Legatus quoque cacani cum eis adveniens, ad Gallias perrexit, denuntians Francorum regibus, ut, sicut cum Avaribus, ita pacem habeant cum Langobardis. Inter haec Langobardi cum Avaribus et Sclavis Histrorum fines ingressi, universa ignibus et rapinis vastavere. Agilulfo quoque regi tunc nascitur filius de Theudelinda regina in Modiciae palatio, qui Adaloald est appellatus. Sequenti tempore Langobardi castrum Montis Silicis invaserunt. Per idem tempus, repulso apud Ravennam Gallicino, rediit Smaracdus, qui prius fuerat Ravennae patricius. Igitur Mauritius augustus, postquam uno et viginti annis rexit imperium, cum filiis Theudosio et Tiberio et Constantino a Focate, qui fuit strator Prisci patricii, occiditur. Fuit autem utilis rei publicae; nam saepe contra hostes dimicans victoriam obtenuit. Hunni quoque, qui et Avares appellantur, eius virtute devicti sunt.