Latin
Part 4, Incipit Liber Quartus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.36
Not analysed yet
Focas igitur, ut praemissum est, extincto Mauricio eiusque filius, Romanorum regnum invadens, per octo annorum curricula principatus est. Hic rogante papa Bonifacio statuit, sedem Romanae et apostolicae ecclesiae caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana prima se omnium ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente iussit, in veteri fano quod pantheum vocabatur, ablatis idolatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Marine et omnium martyrum fieri, ut, ubi quondam omnium non deorum, sed demoniorum cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Huius tempore Prasini et Veneti per orientem et Aegyptum civile bellum faciunt ac sese mutua caede prosternunt. Persae quoque adversus rem publicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierusolimam auferunt. Et destruentes ecclesias, sancta quoque profanantes, inter ornamenta locorum sanctorum vel communium etiam vexillum dominicae crucis abducunt. Contra hunc Focatem Eraclianus, qui Africam regebat, rebellavit,. atque cum exercitu veniens, eum regno vitaque privavit remque publicam Romanam Eraclius ,eiusdem filius, regendam suscepit.