Latin
4.37.13 to 4.37.24
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.37.13-24
Not analysed yet
Qui cum patriam revertentes ad campum quem Sacrum nominant pervenissent, omnes qui iam in maiori aetate constituti erant Langobardos gladio perimere statuunt, mulieres vero et parvulos captivitatis sorte dividunt. Taso vero et Cacco seu Raduald, filii Gisulfi et Romildae, cum hanc Avarorum malitiam cognovissent, statim ascensis equis fugam arripiunt. E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem suum, dum existimaret utpote parvulum super equum currentem se tenere non posse, melius ducens eundem gladio perimere quam captivitatis iugum sustinere, eum occidere voluit. Cum igitur ut eum percuteret lanceam elevasset, puer lacrimans exclamavit, dicens: 'Noli me pungere, quia possum me super equum tenere'. Qui iniecta manu eum per brachium adprehendens super nudum equi dorsum posuit eundemque ut si posset se continere hortatus est. Puer vero frenum equi manu? arripiens, fugientes germanos et ipse secutus est. Quo conperto, Avares mox ascensis equis eos persecuti sunt; sed reliquis veloci fuga evadentibus, Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat ,capitur. Nec tamen eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem aetatis dignatus est, sed sibi eundem potius serviturum reservavit. Cumque eum ad castra revertens adprehenso eiusdem equi freno reduceret deque tam nobili praeda exultaret –erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine perfusus –; qui eum se captivum trahi doleret, Ingentes animos angusto in pectore versans, ensem, qualem in illa aetate habere poterat, vagina exemit seque trahentem Avarem, quantulo adnisu valuit, capitis in vertice percussit. Moxque ad cerebrum ictus perveniens ,hostis ab equo deiectus est. Puer vero Grimuald verso equo fugam laetabundus arripiens, tandem fratribus iunctus est eisque liberatione sua, nuntiato insuper hostis interitu, inaestimabile gaudium fecit. Avares vero omnes Langobardos qui iam in virili aetate erant gladio perimunt, mulieres vero et parvulos captivitatis iugo addicunt.