Latin
Part 4, Incipit Liber Quartus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 4.39
Not analysed yet
His ita peremptis, dux Foroiulanis Grasulfus, Gisulfi germanus, constituitur . Radoald vero et Grimoald despectui ducentes sub patrui sui Grasulfi potestate degere, cum essent iam prope iuvenilem aetatem, ascensa navicula remigantes, ad Beneventi fines perveniunt; et exinde ad Arichis Beneventanorum ducem, suum quondam paedagogum, properantes, ab co gratissime suscepti et filiorum loco sunt habiti. His temporibus mortuo Tassilone duce Baiuariorum, filius eius Garibaldus in Agunto. a Sclavis devictus est, et Baioariorum termini depraedantur. Resumptis tamen Baioarii viribus et praedas ab hostibus excutiunt et hostes -de suis finibus pepulerunt.