Latin · ~8 min
5.1.12 to 5.1.17
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.1.12-17
Not analysed yet
12. Interfecto igitur aput Siracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate. Contra quem Italiae milites alii per Histriam, alii per partes Campaniae, alii vero a partibus Africae et Sardiniae venientes in Siracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius detruncati Constantinopolim perducti sunt; cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum. 13. Haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam et Aegyptum pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Siracusas ingrediuntur multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque praedam nimiam et omne illud quod Constans Augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt. 14. Porro regis filia, quam de Benevento obsidis nomine sublatam diximus, Siciliam veniens, diem clausit extremum. 15. Hoc tempore tantae pluviae tantaque tonitrua fuerunt, quanta ante nullus meminerat hominum, ita ut innumera hominum et animantium milia fulminibus essent perempta. Eo anno legumina, quae propter pluvias colligi nequiverunt, iterum renata et ad maturitatem usque perducta sunt. 16. At vero rex Grimuald, ereptis Beneventanis et eorum provinciis a Graecis, ad palatium suum aput Ticinum repedare disponens, Transamundum, qui dudum Capuae comes fuerat et ei ad percipiendum regnum strenuissime paruerat, data ei in matrimonium sua filia, Romualdi altera sorore, eum post Attonem, de quo superius diximus, aput Spoletium ductorem effecit, indeque Ticinum reversus est. 17. Siquidem, ut superius praemiseramus, Grasulfo Foroiulanorum duce defuncto, successor ei in ducatu Ago datus, de cuius nomine usque hodie domus quaedam intra Foroiuli constituta domus Agonis appellatur. Quo Agone mortuo, Foroiulanorum ductor Lupus efficitur. Hic Lupus in Grados insulam, quae non longe ab Aquileia est, cum equestri exercitu per stratam quae antiquitus per mare facta fuerat introivit, et depraedata ipsa civitate, Aquileiensis ecclesiae thesauros exinde auferens, reportavit. Huic Lupo, quando Grimuald Beneventum perrexit, suum palatium commendavit.