Latin · ~7 min
Book 5
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.1.37
Not analysed yet
38. Alahis vero iam dudum conceptam iniquitatem parturiens, adnitentibus Aldone et Grausone Brexianis civibus, sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus tantorum beneficiorum quae in eum rex Cunincpert inpenderat, oblitus etiam iusiurandum quo ei se fidelissimum esse spoponderat, cum Cunincpert abesset, regnum eius et palatium intra Ticinum positum invasit. Quod Cunincpert ubi erat audiens, statim ad insulam, quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit ibique se fortiter communivit. Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus et clericis, quos omnes Alahis exosos habebat. Erat autem eo tempore Ticinensis ecclesiae episcopus vir Domini Damianus, sanctitate praecipuus, liberalibus artibus sufficienter instructus. Is cum Alahis palatium invasisse respiceret, ne quid ab eo ipse vel sua ecclesia adversi perpeteretur, Thomam diaconem suum, sapientem scilicet et religiosum virum, ad eum misit perque eum ei dem Alahis benedictionem sanctae suae ecclesiae transmisit. Nuntiatum est Alahis, Thomam diaconem ante fores adstare benedictionemque ab episcopo detulisse. Tunc Alahis, qui, ut diximus, omnes clericos odio habebat, ita inquit ad suos: "Ite, dicite illi, si munda femoralia habet, intret; sin autem aliter, foris contineat pedem". Thomas vero cum hos sermones audisset, ita respondit: "Nuntiate ei, quia munda femoralia habeo, quippe qui ea hodie lota indutus sum". Cui Alahis ita iterato mandavit: "Ego non dico de femoralibus, sed de his quae intra femoralia habentur". Ad haec Thomas ita respondit: "Ite, dicite illi: "Deus solus potest in me in his causis reprehensionem invenire; nam ille nullatenus potest". Cumque eundem diaconem Alahis ad se ingredi fecisset, aspere satis et obiurgando cum eo locutus est. Tunc omnes clericos et sacerdotes pavor et odium tyranni invasit, aestimantes se eius feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque tanto amplius Cunincpertum desiderare, quanto pervasorem regni superbum execrationi haberent. Sed non diutius feritas et cruda barbaries pervasum regnum optinuit.