Latin · ~7 min
5.1.40 to 5.1.41
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.1.40-41
Not analysed yet
41. Igitur Cunincpert perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit omniumque corda, sublato pavore, ad sperandam victoriam confortavit. Instruuntur iterum acies, et hinc Cunincpert, inde Alahis ad belli certamina praeparantur. Cumque iam prope essent, ut se utraeque acies ad pugnandum coniungerent, Cunincpert ad Alahis iterato in haec verba mandavit: "Ecce, quantus populus ex utraque parte consistit! Quid opus est, ut tanta multitudo pereat? Coniungamus nos ego et ille singulari certamine, et cui voluerit Dominus de nobis donare victoriam, omnem hunc populum salvum et incolomem ipse possideat". Cumque Alahis sui hortarentur, ut faceret quod Cunincpert illi mandavit, ipse respondit: "Hoc facere ego non possum, quia inter contos suos sancti archangeli Michaelis, ubi ego illi iuravi, imaginem conspicio". Tunc unus ex illis: "Prae pavore" inquit "cernis quod non est; et tibi iam tarde est modo ista meditari". Conseruntur itaque acies perstrepentibus bucinis, et neutra parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis tyrannus Alahis interiit, et Cunincpert, adiuvante [se] Domino, victoriam cepit. Exercitus quoque Alahis, conperta eius morte, fugae subsidium arripuit. E quibus quem mucro non perculit, Addua fluvius interemit. Caput quoque Alahis detruncatum cruraque eius succisa sunt, informeque tantum truncumque cadaver remansit. In hoc bello Foroiulanorum exercitus minime fuit, quia, cum invitus Alahis iurasset, propter hoc nec regi Cunincperto nec Alahis auxilium tulit, sed cum illi bellum commisissent, ipsi ad propria sunt reversi. Igitur Alahis hoc modo defuncto, rex Cunincpert corpus Senoni diaconi ante fores basilicae beati Iohannis, quam ipse rexerat, mirifice sepelire mandavit; ipse vero regnator cum omnium exultatione et triumpho victoriae Ticinum reversus est. Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page