Latin
Part 5, Incipit Liber Quintus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.10
Not analysed yet
Postquam vero imperator Neapolim pervenit, unus ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab augusto, ut fertur, viginti milia militum expetiit, seque cum Romualdo pugnaturum victoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum cui Forinus nomen est advenisset ibique castra posuisset, Grimuald, qui iam Beneventum advenerat, haec audiens, contra eum proficisci voluit. Cui filius Romuald: 'Non est opus', inquit; 'sed tantum partem nobis de exercitu vestro tribuite. Ego Deo favente cum eo pugnabo; et cum vicero, maior utique gloria vestrae potentiae adscribetur '. Factumque est; et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui priusquam bellum cum eo iniret, a quattuor partibus tubas insonare praecepit moxque super eos audenter inrupit. Cumque utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de regis exercitu nomine Amalongus ,qui regium contum ferre erat solitus, quendam Greculum eodem contulo utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit eumque in aera super caput suum levavit. Quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus in fugam convertitur, ultimaque pernicie caesus, sibi fugiens mortem, Romualdo et Langobardis victoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo victoriae tropeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans, ignominiam deportavit; Romuald vero, patrata de inimicis victoria, Beneventum triumphans reversus est patrique gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit .