# Historia Langobardorum 5.19

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, Part 5, Incipit Liber Quintus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/5.19

Tum Grimuald, nolens civile bellum inter Langobardos excitare, regi Avarum cacano mandavit, ut in Forumiuli contra Lupum ducem cum exercitu veniret eumque bello protereret. Quod et factum est. Nam veniente cacano cum magno exercitu, in loco qui Flovius dicitur, sicut nobis retulerunt seniores viri qui in ipso bello fuerunt, per tres dies Lupus dux cum Foroiulanis adversus cacani exercitum conflixit. Et prima quidem die validum eius exercitum, paucis suis vulneratis, prostravit; Secunda vero die, iam aliquantis e suis vulneratis et mortuis, pari modo multos ex Avaribus extincxit. Tertia vero die, iam pluribus ex suis sauciatis sive peremptis, nihilominus magnum cacani exercitum delevit praedamque copiosam invasit. At vero die quarto tantam super se multitudinem conspexerunt venientem, ut vix per fugam evadere possint.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
