Latin
5.2.1 to 5.2.13
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.2.1-13
Not analysed yet
Qui postquam conperit, Perctarit profugum Scithiam appetisse et aput cacanum demorari, eidem cacano Avarum regi per legatos mandavit, ut, si Perctarit in suo regno detineret, cum Langobardis et secum pacem, quam hactenus habuerat, deinceps habere non possit. Haec Avarum rex audiens, adscito Perctarit, dixit ei, ut in quam partem vellet pergeret, ne propter eum Avares cum Langobardis inimicitias contraherent. Perctarit vero haec audiens, Italiam ad Grimualdum reversurus repetiit; audierat enim, eum clementissimum esse. Igitur cum ad Laudensem civitatem venisset, misit ante se ad Grimualdum regem Unulfum sibi fidelissimum virum, qui suum ei adventum nuntiaret. Unulfus vero ad regem veniens, Perctarit in eius fide adventare nuntiavit. Haec ille audiens, fidenter promisit, in sua eum fide venientem nihil mali passurum fore. Inter haec Perctarit adveniens, ad Grimualdum ingressus, cum eius se vestigiis advolvere conatus esset, rex eum clementer retenuit atque ad suum osculum erexit. Ad quem Perctarit: 'Servus tuus sum', inquit; 'sciens te christianissimum et pium esse, cum possim inter paganos vivere, fretus de tua clementia ad tua vestigia veni'. Cui rex, ut solebat, iureiurando ita repromisit dicens: 'Per eum qui me nasci fecit, postquam in meam fidem ad me venisti, nihil in aliquo mali patieris, sed ita te ordinabo, ut decenter vivere possis'. Tunc ei in spaciosa domo hospitium praebens, eum post viae laborem habere requiem iussit; praecipiens, eidem ex publico victum et quaeque essent necessaria largius ministrari. Perctarit vero cum ad hospitium sibi a rege praeparatum venisset, mox ad eum Ticinensium civium coeperunt turmae concurrere, ut eum vel viderent vel pristina notitia cognitum salutarent. Verum quid non mala lingua inrumpere potest? Mox namque venientes ad regem quidam maligni adolatores, regi denuntiant, quia, nisi Perctarit citius vita privaret, ipse regnum protinus cum vita perderet; adseverantes, ob hoc ad eum totam concurrere civitatem.