Latin
Part 5, Incipit Liber Quintus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.28
Not analysed yet
Erat quidem Grimualdo contra Romanos non mediocre odium, pro eo quod eius quondam germanos Tasonem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam ob causam Opitergium civitatem, ubi ipsi extincti sunt, funditus destruxit eorumque qui ibi habitaverant fines Foroiulanis Tarvisianisque et Cenetensibus divisit.