Latin
Part 5, Incipit Liber Quintus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 5.33
Not analysed yet
At vero Grimuald nono die post flevotomum in suo palatio constitutus, accepto arcu cum columbani sagitta percutere nisus esset, eius brachii vena disrupta est. Cui, ut ferunt, medici venenata medicamina supponentes, eum ab hac funditus privarunt luce. Hic in edicto, quod Rothari rex conposuerat, aliqua capitula legis, quae ei utilia visa sunt, adiecit. Fuit autem corpore praevalidus, audacia primus, calvo capite, barba prominenti, non minus consilio quam viribus decoratus . Sepultum autem est corpus eius in basilica beati Ambrosii confessoris, quam dudum ipse intra Ticinensem construxerat civitatem. Hic, post mortem Ariperti regis expleto iam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum invasit, regnavitque ipse annis novem, relicto Garibald, filio suo, quem ei Ariperti regis filia genuerat, rege adhuc puerilis aetatis. Igitur, ut dicere coeperamus, Perctarit egressus de Gallia, navem ascendit, ut ad Brittaniam insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque iam aliquantum per pelagus navigasset, vox a litore audita est inquirentis, utrum Perctarit in eadem nave consisteret. Cui cum responsum esset, quod Perctarit ibi esset, ille qui clamabat subiunxit: 'Dicite illi, revertatur in patriam suam, quia tertia die est hodie, quod Grimualdus ab hac subtractus est luce'. Quo audito, Perctarit statim post se reversus est, veniensque ad litus, invenire personam non potuit, quae ei de Grimualdi morte nuntiavit; unde arbitratus est, non hunc hominem, sed divinum nuntium fuisse. Exindeque ad patriam tendens, cum ad claustra Italiae venisset, iam ibi omnia obsequia palatina omnemque regiam dignitatem cum magna Langobardorum multitudine praeparatam, se repperit expectaris. Itaque Ticinum reversus, exturbato Garibaldo puerulo a regno, ab universis Langobardis mense tertio post mortem Grimualdi in regnum levatus est. Erat autem vir pius, fide catholicus, iustitiae tenax pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneventum misit exindeque Rodelindam suam coniugem et Cunincpertum filium suum revocavit.