Latin · ~10 min
Book 6, lines 6.1.60-6.1.62
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.1.60-62
Not analysed yet
36. Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandriam contra Sarracenos direxit. Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit atque coactum in solio imperii confirmavit. Qui Theodosius aput Niceam civitatem Anastasium gravi proelio vicit. Datoque sibi sacramento, eum clericum fieri ac presbiterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae sinodus erant depictae et a Filippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit. His diebus ita Tiberis fluvius inundavit, ut [extra] alveum suum egressus multa Romanae fecerit exitia civitati, ita ut in Via Lata ad unam et semis staturam excresceret atque a porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aquae se descendentes coniungerent.
37. His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu de Brittania Romam venire consuerunt. Aput regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat principatum. Fuit autem vir mirae, audaciae, qui hostes suos statim adgrediendo conterebat. Nam supra quendam suum adversarium, Rhenum transgressus, cum uno tantum satellite suo inruit eumque in suo cubiculo residentem cum suis trucidavit. Bella quoque multa cum Saxonibus, et maxime cum Ratpoto Frisionum rege fortiter gessit. Hic et alios filios habuit; sed ex his praecipuus Carolus extitit, qui ei post in principatu successit.
38. At vero Liutprand rex cum in regno confirmatus esset, eum Rothari, eius consanguineus, perimere voluit. Is enim convivium ei in domo sua aput Ticinum praeparavit, in qua domo viros fortissimos, qui regem convivantem extinguerent, armatos abscondit. Quod cum Liutprando nuntiatum fuisset, eum ad palatium suum evocari praecepit. Quem, sicut ei dictum fuerat, loricam sub veste indutum, eum ipse manu pertractans, repperit. Qui Rothari cum se detectum cognovisset, statim post se exiliens spatham evaginavit, ut regem percuteret. Econtra rex suum ensem vagina exemit. Tunc unus e regiis satellitibus nomine Subo Rothari a tergo conprehendens, ab eo in fronte vulneratus est. Super quem Rothari et alii insilientes, eum ibidem occiderunt. Quattuor vero eius filii, qui non aderant, ubi inventi, ibi et perempti sunt. Fuit autem rex Liutprand vir multae audaciae, ita ut, cum eum duo armigeri eius occidere cogitarent, et hoc ei perlatum fuisset, in profundissimam silvam cum eis solus ingressus, mox evaginatum gladium contra eos tenens, eisdem, quia eum occidere cogitaverunt, inproperavit; quod ut facere deberent, hortatus est. Qui statim eius pedibus provoluti, ei sunt quae machinaverant cuncta professi. Et de aliis quoque hoc similiter fecit; sed tamen confessis mox tantae malitiae culpam pepercit.