Latin
Part 6, Incipit Liber Sextus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.14
Not analysed yet
Hoc tempore sinodus Aquileiae facta ob imperitiam fidei quintum universalem concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa et ipsa huic cum ceteris Christi ecclesiis annuere consentit. Facta autem est haec sinodus Constantinopolim temporibus Vigilii papae sub Iustiniano principe contra Theodorum et omnes hereticos, qui, beatam Mariam solum hominem, non Deum et hominem genuisse, adfirmabant. In qua sinodo catholice est institutum, ut beata Maria semper virgo theotocos diceretur, quia, sicut catholica fides habet, non hominem solum, sed vere Deum et hominem genuit.