Latin
Part 6, Incipit Liber Sextus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.16
Not analysed yet
Hoc tempore aput Gallias Francorum regibus a solita fortitudine et scientia degenerantibus, hi qui maiores domui regalis esse videbantur administrare regi potentiam et quicquid regibus agere mos est coeperunt; quippe cum caelitus esset dispositum, ad horum progeniem Francorum transvehi regnum. Fuitque eo tempore maior domus in regio palatio Arnulfus, vir, ut postmodum claruit, Deo amabilis et mirae sanctitatis. Qui post gloriam seculi Christi se servitio subdens, mirabilis in episcopatu extitit, ac demum heremiticam vitam eligens, leprosis universa praebens obsequia, continentissime vixit. De cuius mirabilibus apud Metensem ecclesiam, ubi episcopatum gessit, liber existit, eiusdem miracula et vitae abstinentiam continens. Sed et ego in libro quem de episcopis eiusdem civitatis conscripsi flagitante Angelramno ,viro mitissimo et sanctitate praecipuo, praefatae ecclesiae archiepiscopo, de hoc sacratissimo viro Arnulfo quaedam eius miranda conposui, quae modo superfluum duxi replicare.