Latin
6.18.85 to 6.18.98
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.18.85-98
Not analysed yet
Hic, advenientibus ad se exterarum gentium legatis, vilibus coram eis vestibus sivc pelliciis utebatur; utque minus Italiae insidiarentur, numquam eis pretiosa vina vel ceterarum rerum delicias ministrabat. Regnavit autem cum patre Ragimperto sive solus usque ad annum duodecimum. Fuit quoque vir pius, elymosinis deditus ac iustitiae amator; in cuius temporibus terrae ubertas nimia, sed tempora fuere barbarica. Huius germanus Gumpertus eo tempore in Franciam fugiens, ibidem usque ad diem suae mortis permansit. Huic fuerunt filii tres, quorum qui maior natu extitit Ragimpertus nomine nostris in diebus Aurelianensem civitatem rexit. Post cuius Ariperti funus Ansprand Langobardorum regnum potitus, tres solummodo menses regnavit; vir per omnia egregius et cuius sapientiae rari aequandi sunt. Cernentes Langobardi huius interitum, Liutprandum, eius filium, in regali constituunt solio; quod Ansprand dum adhuc viveret audiens, valde laetatus est. 36. Hoc tempore Anastasius imperator classem in Alexandria contra Sarracenos direxit. Cuius exercitus ad alium versus consilium, ab itinere medio Constantinopolitanam urbem regressus, Theodosium orthodoxum inquirens, imperatorem elegit atque coactum in solio imperii confirmavit Qui Theodosius aput Niceam civitatem Anastasium gravi proelio vicit. Datoque sibi sacramento, eum clericum fieri ac presbiterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, mox in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae sinodus erant depictae et a Filippico fuerat deiecta, pristino in loco erexit. His diebus ita Tiberis fluvius inundavit, ut alveum suum egressus multa Romanae fecerit exitia civitati, ita ut in Via latam ad unam et semis staturam excresceret atque a porta sancti Petri usque ad pontem Molvium aquae se descendentes coniungerent. 37. His temporibus multi Anglorum gentis nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu de Brittaniam Romam venire consuerunt. Aput regnum Francorum tunc temporis Pipinus optinebat principatum.