Latin
Part 6, Incipit Liber Sextus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.3
Not analysed yet
At vero Rodoald, quem aput Foroiuli praemisimus ducatum tenuisse, cum ab cadem civitate abesset, Ansfrit de castro Reunia ducatum eius absque regis nutu pervasit. Quo comperto Rodoald in Histriam fugiit ac deinde navigio per Ravennam Ticinum ad Cunincpertum regem pervenit. Ansfrit vero non contentus ducatum Foroiulanensium regere, insuper contra Cunincpertum rebellans, regnum eius invadere voluit. Sed conprehensus in Verona, ad regem deductus, evulsis oculis, in exilium trusus est. Foroiulano autem ducatui post haec Ado, frater Rodoaldi, lociservatoris nomine per annum et menses septem gubernavit.