# Historia Langobardorum 6.4

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, Part 6, Incipit Liber Sextus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/6.4

Dum haec in Italia geruntur, heresis aput Constantinopolim orta est, quae unam in domino nostro Iesu Christo voluntatem et operationem adseverabat. Hanc autem heresem excitarunt Greorgius patriarcha Constantinopolitanus, Macharius, Pyrrus, Paulus et Petrus. Quam ob causam Constantinus augustus centum quinquaginta episcopos congregari fecit; inter quos etiam fuerunt legati sanctae Romanae ecclesiae missi ab Agathone papa, Iohannes diaconus et Iohannes Portuensis episcopus; qui omnes eandem heresem damnaverunt. Ea hora tantae haranearum telae in medio populi ceciderunt, ut omnes mirarentur; ac per hoc significatum est, quod sordes hereticae pravitatis depulsae sunt. Et Georgius quidem patriarcha correptus est, ceteri vero in sua defensione perseverantes anathematis sunt ultione perculsi. Eo tempore Damianus Ticinensis ecclesiae episcopus sub nomine Mansueti Mediolanensis archiepiscopi hac de causa satis utilem rectaeque fidei epistolam conposuit, quae in praefato sinodo non mediocre suffragium tulit. Recta autem et vera fides haec est, ut in domino nostro Iesu Christo sicut duae sunt naturae, hoc est Dei et hominis, sic etiam duae credantur esse voluntates sive operationes. Vis audire de eo quod deitatis est? 'Ego', inquit, 'et pater unum sumus'. Vis audire quod humanitatis? 'Pater maior ine est'. Cerne secundum humanitatem eum in navi dormientem; cerne eius divinitatem, cum euangelista ait: 'Tunc surgens imperavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna'. Haec est sexta sinodus universalis Constantinopoli celebrata et Greco sermone conscripta , temporibus papae Agathonis, exsequente ac residente Constantino principe intra septa palatii sui.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
