Latin
Part 6, Incipit Liber Sextus.
Paulus Diaconus, Historia Langobardorum 6.9
Not analysed yet
Hac tempestate noctu stella iuxta vergilias caelo sereno inter Domini natalem et theophaniam apparuit, omnimodo obumbrata, veluti cum luna sub nube est constituta. Post haec mense Februario die media stella ab occasu exiit, quae cum magno fulgore in partes orientis declinavit. Dehinc mense Martio Bebius eructuavit per dies aliquod, et omnia virentia circumquaque prae pulvere et cinere illius exterminata sunt.