# Historia Langobardorum 7.1.1-21

Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 7.1.1 to 7.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/7.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/paulus-diaconus/historia-langobardorum/7.1.1

Item de provinciis Italiae. Prima provincia Venetia. Sunt huius Venetiae infra Veronam et Vincentiam Pataviumque et Mantuam civitates, seu et alias. Sed inter omnes Aquileia civitas extitit caput, pro qua modo nunc Foroiuli ita dictum est, quod Iulius Cesar forum negotiationis ibi statuerat. Secunda provincia Liguria; in qua est Mediolanum, Ticinum, quae alio nomine Papia appellatur. Haec usque ad Langobardorum fines protenditur. Inter hanc et Alamanorum patriam due provincie sunt, id est Reptia prima et Reptia secunda, inter Alpes consistunt; in quibus proprie Reti habitare noscuntur. Tertia provincia Alpes Cotiae dicuntur. Hanc a Liguria in eorum versus usque ad mare Tyrrenum extenditur et ab occiduo finibus Gallorum conputatur. In hac Aquis, ubi aquae calidae sunt, et civitates Dertona et monasterium Bovium, Genua et Saona habentur. Quarta provincia Tuscia est. Haec habet intra se circium versus Aureliam, ab orientis parte Umbriam. In hac provincia Roma, quae aliquando totius mundi caput extitit , in Umbria Perusium et lacum Clitorius et Spoletium consistunt. Quinta provincia Campania ab urbe Roma usque ad Siler Lucanie fluvium extenditur . In qua opulentissime urbes Capua, Neapolim et Salernum constitute sunt. Sexta provincia Lucana inchoat a fluvio Silere cum Oritia usque ad fretum Siculum per ora maris Tirreni, sicut et due superiores provinciae, dextrum Italic cornu tenens, pertingit . In qua posite sunt civitates, id est Pestus, Laynus, Cassanus, Cosentia, Malvitus et Regium. Septima provincia in Apenninis Alpibus conputatur, quae inde originem capiunt, ubi Alpes Cotiae finiuntur. He Alpes Apenninae per mediam Italiam pertingentes, Tuscia ab Emilia et Umbria a Flamminea dividuntur. In qua sunt civitates Feronianum et Montebellium, Bovium et Orbinum necnon et oppidum quod Verona appellatur. Octava provincia Emilia, incipiens a Liguria provincia, inter Alpes Apenninas et Padi fluenta, versus Ravennam pergit.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA LANGOBARDORUM. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000858.zip.
