# Historia Romana 11.1.18-21

Paulus Diaconus, Historia Romana, 11.1.18 to 11.1.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/11.1.18

16 Interea cum Theodosius in Oriente subactis barbarorum gentibus Trachias tandem liberas ab hoste reddidisset et Archadium filium suum consortem fecisset imperii, Maximus uir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus, nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania inuitus ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit. At uero Gratianus dum exercitum neglegeret et paucos ex Alanis, quos ingenti auro ad se transtulerat, ueteri ac Romano militi anteferret adeoque barbarorum comitatu et prope amicitia capi, ut nonnumquam eodem habitu iter faceret, odia contra se militum excitauit. Maximus ergo ab infensis Gratiano legionibus exceptus eundem subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem dolis circumuentum interfecit aetatis nouem et uiginti annos habentem fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in Orientem refugiens a Theodosio paterna pietate susceptus mox etiam imperio restitutus est. 17 Fuit autem Gratianus litteris haud mediocriter institutus, carmen facere, ornate loqui, explicare controuersias rhetorum more, nihil aliud die noctuque agere quam spiculis meditari summaeque uoluptatis diuinaeque artis credere destinata ferire, parcus cibi somnique ac libidinis uictor, cunctisque esset plenus bonis, si ad cognoscendam rei publicae gerendae scientiam animum intendisset, a qua prope alienus non modo uoluntate sed etiam exercitio fuit. EXPLICIT HISTORIAE ROMANAE LIBER VNDECIMVS Paul Diaconus The Miscellany The Latin Library The Classics Page

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
