Latin · ~10 min
Book 12, lines 12.1.1-12.1.8
Paulus Diaconus, Historia Romana 12.1.1-2-8
Not analysed yet
O nimium dilecte Dei, tibi militat aether
et coniurati ueniunt ad classica uenti.
5 Huic ferunt somnio nomen parentes monitos sacrauisse, quod in Latinum A Deo datum potest intellegi. De hoc etiam oraculo in Asia diuulgatum est eum Valenti successurum, cuius nomen Θ εΟ atque δ litteris initiaretur; qua cognitione principii deceptus Theodorus, cum sibi imperium deberi praesumeret, scelestae cupidinis supplicia persoluit. Fuit autem Theodosius propagator rei publicae atque defensor eximius; moribus et corpore Traiano similis, quantum scripta ueterum et picturae docent, a quo et originem traxit: sic eminens status, membra eadem, par caesaries, os, absque eo, quod illi aliquantum uellendo steriles genae, neque tam ingentes oculi erant; nescio an et tanta gratia tantusque flos in facie seu tanta dignitas in incessu fuisset. Mens uero prorsus similis, adeo ut nihil dici queat quod non ex libris in istum uideatur transferri. Clemens animus, misericors, communis, solo habitu differre se ceteris putans; in omnes homines honorificus, uerum effusius in bonos, simplicia ingenia aeque diligere, erudita mirari sed innoxia, largiri magno animo magna, amare ciues uel priuato contubernio cognitos eosque honoribus, pecunia, beneficiis ceteris munerari, praesertim quorum erga se uel patrem aspero casu officia conprobasset. Illa tamen, quibus Traianus aspersus est, uinolentiam scilicet et cupidinem triumphandi, usque eo detestatus ut bella non mouerit sed inuenerit. Ministeria lasciua psaltriasque commessationibus adhiberi lege prohibuit; consobrinarum nuptias tamquam sororum interdixit. Litteris mediocriter doctus, sagax plane multumque diligens ad noscenda gesta maiorum; execrabatur cum legisset superbiam dominantium, praecipue perfidos et ingratos; irasci sane rebus indignis, sed subito flecti, unde quoque dilatione modica emolliebantur interdum seuera praecepta; habuitque a naturae munere quod Augustus a philosophiae doctore; qui cum uidisset eum facile commoueri, ne asperum aliquid statueret, monuit, ubi irasci coepisset, quattuor atque uiginti Grecas litteras memoria recenseret, ut illa concitatio, quae momenti est, mente alio traducta parui temporis interiectu languesceret. Melior haut dubie, quod est rare uirtutis, post auctam annis potentiam regalem auri argentique pondera sublata a tyrannis multis ex suo restituit. Inerat ei cura pielatis eximiae: colere patruum tamquam genitorem, fratris mortui sororisque liberos habere pro suis, cognatos adfinesque parentis animo conplecti. Elegans letumque conuiuium dare nec tamen sumptuosum, miscere colloquia pro personis, studio, dignitatibus, sermone cum grauitate iocundo, blandus pater, concors maritus. Exercebatur neque ad inlecebram neque ad lassitudinem; ambulationibus, cum esset otium, animum reficiens, regebat ualitudinem continentia uescendi.