# Historia Romana 13.1.1-4

Paulus Diaconus, Historia Romana, 13.1.1 to 13.1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/paulus-diaconus/historia-romana/13.1.1

INCIPIT LIBER TERTIVS DECIMVS 1 Igitur imperator Honorius, dum uires rei publicae cotidianis cerneret labefactari incommodis, uirum strenuum et bellicosum Constantium comitem ad Gallias cum exercitu mittit. Is mox Galliam ingressus est, continuo Constantinum tyrannum apud Arelatem extinxit, Constans uero eius filius a Gerontio suo comite Viennae peremptus est. In cuius locum Gerontius Maximum quendam substituens, ipse a suis militibus iugulatus est. Maximus deinde purpura exutus in Hispania exulans egens obiit. Exinde Iobinus apud Gallias, mox adsurrexit, cecidit. Sebastianus tyrannus frater eius continuo creatus occisus est. Tertullus consul, qui se futurum principem in senatu gloriatus est, pari nihilominus exitu periit. Attalus a Gothis imperator effectus, postmodum captus a Constantio missusque Honorio truncata manu uitae relictus est. Heraclianus quoque cum Sabino genero cum tribus milibus ac septingentis nauibus ex Africa Romam tendens, occursu comitis Marini territus et in fugam uersus, arrepta naui solus Carthaginem rediit ibique peremptus est. Hos omnes Honorius optima religione magnaque Constantii industria superauit, merito sane, nam his diebus praecipiente Honorio, fauente Constantio, sopitis apud Africam haereticis pax Ecclesiae redditur. In qua fulgentissimus tunc apud Ipponiregium totiusque magister Ecclesiae florebat Augustinus. 2 Interea Wallia Gothorum rex Dei iudicio territus Placidiam apud se honeste habitam, exigente Constantio, fratri Honorio reddidit pacemque cum eo datis lectissimis obsidibus pepigit seque pro Romanis aduersus barbaros, qui Hispanias inuaserant, pugnaturum spopondit. Mittunt e contrario Wandalorum, Alanorum Sueuorumque reges principi Honorio legationem in his uerbis: «Tu cum omnibus pacem habe, omnium obsides accipe. Nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi uincimus, tuae erit quaestus rei publicae si utrique pereamus». 3 His ita tantis incommodis Deo fauente sopitis Honorius Gallam Placidiam germanam suam Constantio suo comiti fide integerrimo et ingenti uiro iamdudum promissam magno cunctorum gaudio sociauit, ex qua Valentinianum filium Constantius genuit, qui postea rei publicae imperium gessit. Hoc in tempore foedus firmissimum cum rege Gothorum Wallia Constantius pepigit, tribuens ei ad habitandum Aquitaniam Galliae prouinciam eiusdemque prouinciae quasdam ciuitates uicinas. Cernens itaque Honorius ubique se Constantii uirtute et ingenio seu per bella seu pacis moderatione tueri, eum cunctis adnitentibus apud Rauennam in regni consortium adsciuit, qui necdum septem mensibus euolutis ex hac luce subtractus est.

---

Paulus Diaconus, HISTORIA ROMANA. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/pauldeacon.html.
